

Epistola I ad Corinthos*
Caput 4: Versus 7
Quis enim te discernit.A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis?Quid autem,etc. Aliud genus arrogantiae amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro.Si autem accepisti.Hoc dicit contra illos, qui eadem quae ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.